Page:EBC 1616 03 22 1685.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater,
Distuli responsum dare literis Paternitatis Vestrae, datis die 30. Julii anni superioris, quia sperabam brevi negotium posse finiri, et aliquid recti a me posse scribi:sed quoniam negotia Romana, cum sint plurima, non tam breviter finiuntur, nolui diutius differre responsum. Accepi igitur a R.P.V. per D. Sigebertum literas, et breviculum unionis, et alias scripturas idem negotium concernentes. Sed jam non semel de hac re in Congregatione Sanati Officii oolloquuti sumus: et probavimus diligentiam, et ingenium, ac judicium D. Sigeberti. Et quamvis nondum sit res tota ad exitum perducta, tamen speramus brevi omnia finienda, et D. Sigebertum, reconfecta, cum gaudio ad vos reversurum. Dominus Anselmus, qui pro Cassinensibus agit, nonnihil resistet: sed cum Cassinenses tam procul absint ab Anglia, Portasse non erit inutile, ut non adjungantur Congregationi Anglicanae, et satis erit, si Angli ex Hispania, Gallia et Belgio in unum conveniant, et conjunctis viribus in eodem spiritu adoriantur portas inferorum, quae cum sanbtis in Anglia bellum gerunt. Valeat R.P. Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae 22. Martii, l6l6.
Admodum R.P.V.
uti frater in Christo
Robertus Cardinalis Bellarminus.
---page break---
Clem. Reynerus. Apostolatus Benedictinorum in Anglia. Duaci, 1626.
Appendix p.21: Exemplar litterarum Ill.mi Card. Bell, ad R.P. Leandrum Vicarium Missionis Generalem.