Illustrissime ac Reverendissime Domine, Domine Cardinalis amplissime.
Facit hoc illa in me exagerata, totque humanitatis officiis cumulata Illustriss. Dominationis Vestrae benignitas, ut semper Dei beneficentiam laudem, qua tam illustre decus Ecclesiae Sanctae nobis servat, illamque Dominationi vestrae Illustrissimae praeclaram senectutem fovet, nunquam pro Sanctae Matris ornamento laborare cessantem. Jucundum est toto penitus orbe audire, in Cardinali Bellarmino florere laudes, non eruditions dumtaxat ins�gn�s, verum etiam
rariss�mae pietat�s; qua inter multa,eaque luculenta, totique Eccle-
/^siae notissima argumenta etiam nuper testata est Illustr�ssima Domi-
natio vestra edito aureo ilio opere (quod jure merito suum Benjami-
num vocat) scalae quindecim graduum, quibus animus ad Deum asoend�t.
Trivit sane gradus �llos Illustrissima Dom�natio vestra toto suorum
annorum religiosissimo decursu; jamque s�bi adeo fac�lem ad ooelum
/^Thisce gradibus v�am praemunivit, nih�l ut dub�i sit (quantum nostra . jan�to- mortalis auguratur conjectura) paratum pr�dem jam esse coeli
rem, qui maturum,non aev� solum, sed etiam meritorum exc�p�at ser-
vum hospitem. Sed nos tamen adhuc Deum precamur �mmortalem, ut Ec-
olesiam suam tanto in terris fru� bono quam d�ut�ss�me velie, adeo-
,^^que val�dam ejus columnam d�uturn�ore suffulciat aetate, quo et plu-
ra ad cumulum animae adj�ciat lucra, et Re�publicae Chr�stianae ma
gie luculenta in dies conc�liet ornamenta. Ego porro memoriam illi-
us humanitat�s,qua me peregrinum Romae quondam accepit,hoc etiam
ex�guo testar! volui munusculo, ut cum ad Deum p�um attolit an�mum
^^Tmei quoque peccator�s �nterdum apud ejus Majestatem meminisse velit.
Interea me,meaqqB omnia humill�ma ousequ�a Illustriss�mae Dom�nat�onL
vestrae devoveo. De Arce mea wilisiska 9 Septembris 1 6 1 5 .
Illustriss�mae Aac R/mae D.V. / Obsequentiss�mus serv�tor Joannes de Letemie Hostomsk� Palat�nus Inovlad�slavien.Va!iensis,Varcensis,Gabinens�s Gubernator manu
(adr:) Illustr�ssimo,ac Reverendissimo Domino Domino Roberto Bellarmino
V0l.Jur.f0l.5i.
Cardinali Ampl�ssimo.