Page:EBC 1615 09 09 1615.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime Domine, Domine Cardinalis amplissime.
Facit hoc illa in me exagerata, totque humanitatis officiis cumulata Illustriss. Dominationis Vestrae benignitas, ut semper Dei beneficentiam laudem, qua tam illustre decus Ecclesiae Sanctae nobis servat, illamque Dominationi vestrae Illustrissimae praeclaram senectutem fovet, nunquam pro Sanctae Matris ornamento laborare cessantem. Jucundum est toto penitus orbe audire, in Cardinali Bellarmino florere laudes, non eruditions dumtaxat insignis, verum etiam rarissimae pietatis; qua inter multa, eaque luculenta, totique Ecclesiae notissima argumenta etiam nuper testata est Illustrissima Dominatio vestra edito aureo illo opere (quod jure merito suum Benjaminum vocat) scalae quindecim graduum, quibus animus ad Deum ascendit. Trivit sane gradus illos Illustrissima Dominatio vestra toto suorum annorum religiosissimo decursu; jamque sibi adeo facilem ad coelum hisce gradibus viam praemunivit, nihil ut dubii sit (quantum nostra mortalis auguratur conjectura) paratum pridem jam esse coeli rem, qui maturum, non aevi solum, sed etiam meritorum excipiat servum hospitem. Sed nos tamen adhuc Deum precamur immortalem, ut Ecclesiam suam tanto in terris frui bono quam diutissime velit, adeoque valadam ejus columnam diuturniore suffulciat aetate, quo et plura ad cumulum animae adjiciat lucra, et Reipublicae Christianae magie luculenta in dies conciliet ornamenta. Ego porro memoriam illius humanitatis, qua me peregrinum Romae quondam accepit, hoc etiam exiguo testari volui munusculo, ut cum ad Deum pium attolit animum mei quoque peccatoris interdum apud ejus Majestatem meminisse velit. Interea me, meaque omnia humillima ossequia Illustrissimae Dominationi vestrae devoveo. De Arce mea Wilisiska 9 Septembris 1615.
Illustrissimae ac R.mae D.V.
Obsequentissimus servitor Joannes de Letemie Hostomski Palatinus
Inovladislavien. Valiensis, Varcensis, Gabinensis Gubernator manu propria.
---page break---
Illustrissimo, ac Reverendissimo Domino Domino Roberto Bellarmino
Cardinali Amplissimo.