Page:EBC 1614 09 ca 1477.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

Robertusb S.R.E. Cardinalis Bellarminus
Eximio S.Theologiae Doctori Andreae Duallio S.D.
Legi responsionem tuam ad observationes meas; quam postea tradidi Sanctissimo Patri Nostro, ut ipse de re tota sit iudex...
Video te moleste tulisse admonitionem meam, et ideo captasse undiquen occasionem carpendi non solum sententiam, sed etiam verba disputaionis meae. Sed ego mihi conscius sum optimo animo, ut Summo Pontifici obtemperarem et bono publico prodessem, scripsisse quae scripsi. [Sed quia pacem cum ominbus habere cupio et praesertim cum viris piis et doctis, qualem te esse arbitror, non amplius deinceps nunquam tibi ero. Vale.] Vale, et me, ut fecisti, amare perge. [Romae die...]