Page:EBC 1614 09 ca 1477.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:01, 18 January 2019 by Reegen Poduthas (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rome,[c. Sept.Jl6l4. Bellarmin à Andrè Duval. Robertus S.R.E.Cardinalis Bellarminus Eximio Sacrae Theologiae Doctori Andrene Duvallio S.D. Venit ad manus meas responsio, quam scripsisti ad observationes quasdam ad te missas ex Urbe; et quoniam auctor observationum llarum ego sum, par est,ut ipse idem rationem reddam scripti mei. Ego igitur iussu SS/mi Dni Nri librum tuum recognoscendum suscepi, eoque recognito retuli ad S/tem Suam liorum esse valde bonum,doctum, perutilem; esse tamen pauca quaedam,quae librum utiliorem redderent, si in secunda editione vel mutarentur, vel omitterentur. Itaque ob/^servatio illa mea,non fuit reprehensio,vel vituperatio, multo minus investiva, quae publicanda esset,ut fieri solet, ab invidia obtrectatoribus,ad obscurandam gloriam pii scriptoris; sed fuit amica,et secreta admoniteio, qualem ego ab amicis semper optavi,et opto; fuit autem transmissa ad Reverendissimum Nuncium Apostolicum a Summo Pon/^^tifice amantissimo glorine tuae, ut tibi ostenderetur secreto,et privatim, ut non ab aliis admonitus, sed a te ipso excitatus in se cunda editione recognitum librum meliorem,et saluti animarum utilio rem efficeres. nc Venio nude ad observationes meas,et responsiones tuas, et sicut e-^7go candide et amice,solius communis boni gratin exxponam sententiam meam, sic et tu vicissim candido et amico animo,si videbitur, illam probabis; sin minus improbabis, et uterque nostrum judicio S.Sedis Apostolica^ pacifico acquiescet. Haec a me scripta sunt,ut initio etiam dixi, non rixandi vel repre-^^hendendi causa, sed fraterna Charicate admonendi,et consulendi et Sanctissimo Pa^tri nostro Pontifici maximo obediendi. Ac ut in bonam partem omnia accipias rogo,et privatim apud te habeas. Deum vero pre cor,ut te pr� Ecclesia sua strenue laborantem diu servet incolumem. [R.Cardinalis Bellarminus Doctori Duvallio amicus ex animo.] Arch.Vatic. Gesuit.19 fol.257-266. Minute autogr. Regia Bibliot.dell'Univers.di Bologna. Manoscr. N.1659.