Page:EBC 1614 08 04 1456.pdf/2

From GATE
Revision as of 02:58, 22 January 2019 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has been proofread

vacare licebat, varia manuscripta, tam ex Urbe quam aliundo ad me transmissa Exemplaria sedulo contali, librarioram menda quae irrepserant, quod potui, sustuli; in reliqua nihil, nisi quod mihi concessum, juris sumpsi. Expargatam vero Exemplum Coloniam ad Typographum, à quo imprimendum erat, transmisi, ac simul eam ut circa impressionem advigilaret, rogavi: quo commune negotiam fideliter promovente postliminio demum ad lucem redit qaasi deperditus partus, qui alium sibi Patronam quaerendum non putat, quam Parentem ipsum; in cujus gremium si recipiatar, caeterisque fratribus sais aggregetur, adversus quosvis Zoilorum morsus satis tutum securumqae se arbitrabitur.
Ego verò meipsum, omniaque mea obsequia, ac maxime hanc talem qualem opellam meliore quo possam animo Illustrissimae V.rae Dominazioni offero, mancipo, pro cujus felici senio, qaotidiana mihi ad Deum vota et sacra sunt. Datum Moguntiae in Conventa S. Bernardini Fratr. Minorum Regulatis Observantiae. Anno M.DC.XIV. ipso S. Dominici festo.
Illustriss. et Reverendiss. Dom. Vestrae
Humillimus Cliens
F. Simon Ryckias.
---page break---
Illustrissimi et Reverendissimi D. Roberti Bellarmini S. R. E. Cardinalis Conciones habitae Lovanii ante annos circiter qadraginta; nunc consensu Auctoris publicatae. Coloniae Agrippinae Apud Joannem Crithium sub signo Galli. Anno M.DC.XV - Epist. Dedicatoria.