Page:EBC 1614 08 04 1456.pdf/2

From GATE
Revision as of 10:11, 9 February 2022 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has been proofread

(continua)

fessione vacare licebat, varia manuscripta, tam ex Urbe quam aliunde ad me transmissa Exemplaria sedulo contuli, librariorum menda quae irrepserunt, quod potui, sustuli; in reliqua nihil, nisi quod mihi concessum, juris sumpsi. Expurgatum vero Exemplum Coloniam ad Typographum, à quo imprimendum erat, transmisi, ac simul eum ut circa impressionem advigilaret, rogavi: quo commune negotium fideliter promovente postliminio demum ad lucem redit qaasi deperditus partus, qui alium sibi Patronum quaerendum non putat, quam Parentem ipsum; in cujus gremium si recipiatur, caeterisque fratribus suis aggregetur, adversus quosvis Zoilorum morsus satis tutum securumqae se arbitrabitur.
Ego verò meipsum, omniaque mea obsequia, ac maxime hanc talem qualem opellam meliore quo possum animo Illustrissimae V.rae Dominationi offero, mancipo, pro cujus felici senio, quotidiana mihi ad Deum vota et sacra sunt. Datum Moguntiae in Conventu S. Bernardini Fratr. Minorum Regulatis Observantiae. Anno M.DC.XIV. ipso S. Dominici festo.
Illustriss. et Reverendiss. Dom. Vestrae
Humillimus Cliens
F. Simon Ryckias.
---page break---
Illustrissimi et Reverendissimi D. Roberti Bellarmini S. R. E. Cardinalis Conciones habitae Lovanii ante annos circiter qadraginta; nunc consensu Auctoris publicatae. Coloniae Agrippinae Apud Joannem Crithium sub signo Galli. Anno M.DC.XV - Epist. Dedicatoria.