Page:EBC 1614 05 1423.pdf/2

From GATE
Revision as of 21:10, 9 December 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread


suspicabar non esse Turcas, sclopetum ad illorum terrorem in aera explodere volens, proh infortunata sors! pulvis accenditur sed ad fistulam sclopeti ignis immediate non penetrans, scoppetum ad terram (eram enim in loco eminentiori monasterii) dum inclino, exploditur

JTet tangit quondam iuvenem Rashianum; quod tamen vulnus lethale non

erat, nam globus cutim dumtaxat laceraverat in Vertice capitis et�

aliquantulum os contriverat. Sed tum apoplexia tactus,tum inscitia

chirurgi neglectus, post decimum quintum diem ex hac vita migravit.

Ah tester conscientiam meam quot lachrim�s gemebundus ob hoc factum

effudi, quot singultus et suspiria ex corde e-

didi. Nam non solum illum factum aliqua ex parte me reddit genti me-

ae odiosum, sed etiam multa bona,quae mihi cum Dei auxilio proposue-

ram, impedivit.

Quare,Ill/me et Rev/me Domine, esto sit hoc factum casuale multi

/fque mihi dicant nullam inde sequi irregularitatem, tamen tutius esse

duxi ut hoc ad Ill/mam et Rev/mam D/em vestram perscriberem,hac ape

ductus, si irregularis per hoc sim, quod Ill/a et R/^a D/tio vestra

dignabitur mihi reconciliacionem apud Suam Beat/em obtinere. Qua bb-

tenta,paratus sum Suae Beatitudinis mandatum adimplere. Neque Beati-

.^tudo Sua de mea suspicetur fide; nam quod in urbe Roma coram Illus

trissima et R/ma D/e V/ra iuravi et iureiurando promisi, in eo usque

ad vitae exitum perseverabo. Valeat 11^/ma et R/ma D/io V/ra,cuius

in primis sanctissimis precibus,deinde iusto patrocinio me h&milli-

me commendo. / Datae ex monasterio S/ti Michaelis in Monte Marchae

^^sub dioecesi episcopatus Sagrabiensis in Croatia.

Ill/mae et R/mae Don/is ^/ae

Humillimus servus

Simeon Vretaniae episcopus Rashianor.

(adresse):

Ill/mo et R/mo Domino Domino Roberto Bellarminio Sacrae Romanae

Ecclesiae Cardinali,tituli Sanctae Mariae in Via etc. Domino Domino

et patrono mihi gratiosissimo. (sigillum)

Romae / Arch.Vaf.Gesuit.19