Page:EBC 1614 05 1423.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Simeon Vretania Rascianorum Episcopus Ill.mo et R.mo Domino Roberto Bellarminio Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinali etc. Salutem et pacem in Christo Domino.
Reverendus dominus Martinus Dobrovitius mihi voluntatem tum Suae Beatitudinis tum Ill.ae et Rev.mae Dominationis Vestrae circa condicionalem reordinationem aliquorum sacerdotum meorum; cui et teneor obedire et vellem, si non essem, ut timeo, impedimento irregularitatis impeditus ob factum quoddam, quod mihi casu hyeme praeterita accidit. Et ut solers medicus aegroti cognoscat morbum et per literas (siquidem in persona, tum ratione longinqui itineris Romam usque, tum ratione aegrae senectutis meae id assequi non possum) vulnus et vulneris detego livorem. Occidi hominem, proh dolor, in provecta iam aetate, sacerdos et episcopus existens. Sed quo modo id factum sit, praemittendae sunt circumstantiae ut ex his fatum iudicetur. Itaque hoc primum sciendum est monasterium S.ti Michaelis, ubi cum monachis meis habito, esse in loco plane remoto ab hominibus, ita ut perversi homines, quandocunque vellent, me possunt adoriri. Secundo, cum sim in tam remoto loco, praedones Turcarum septies, ut a viris fide dignis mihi relatum est, adversum me conspirarunt, sibi persuadentes me ab Urbe in has partes ingentem transportasse thesaurum. Idcirco semper in timore et tremore fui ne quod constituissent toties semel adimpleant. Tertio hyeme praeterita, per aliquot dies, omnes hae partes ob metum Turcarum in armis erant, ita ut per omnes circumiacentes arces tormenta reboarent ad indicandas hostium incursiones. His auditis, dum essem in meo monasterio, magno cum terrore, ecce, iam nocte obscura, equites et pedites, me insciente, cum sponso et sponsa, causa matrimonii, sine ulla praevia manifestatione, ad monasterium accellerant. Quos cum aliquoties interrogarem et obsecrarem ut quinam essent, an amici vel inimici, indicarent, cumque nullus respondere vellet, arbitratus Turcas adesse, accepto sclopeto ad defensionem meam praecingo. Sed quondam aliqua ex parte haesitans
---page break---