Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/6

From GATE
Revision as of 15:26, 12 December 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread

(contin.)
altera sint ludicra et nihili, neque alia Visa sunt ipsi Paulo de istiusmodi mercimonio loquenti. Caeterum in Rogeriano exercitu Centauros, leopardos, gryphos, monstra quaedam opinionum ex Orthocatholicis et Pseudopoliticis conflatarum, animadverti, quae Christum Jesum quasi vi in ordinem redigentia et precario tantum regnare relinquerent, frustra ut promiserit per Ezechielem Deus eum ob ovilis sui salutem cessare facturum bestias pessimas de terra. O caecas certe hominum mentes, qui si revera Christum vellent, et veras ex Christo mentem Apostolicam in Ecclesia Monarchiam contumacissime excutiunt, quod (utcumque alioquin morum corruptelae obnoxium) non tamen nisi culto Christo et virtutibus, et litteris christianis possit subsistere, in ejus vero locum Anactolanicum nescio quid et mere politicum substituunt et sufficiunt, quod omni procul dubio, absque Christi cultu, et christianis litteris, et virtutibus, humilitate, patientia, amore Dei,mundi contempu, denique et nobilioribus scientiis, et antehac substitit, et nunc suhsistit, quemadmodum in imperio Ottomanorum sultanico illo an sathanico Despotico an Daiabolico videre est. Frustra ut non dixerit Salustius Regibus bonos quam malos suspectioribus esse. 8. Hoc meum studium et oblatam operam vir ille praestans sicut ver- ^^/bis honorificentissimis est prosecutus, neque ideo in suorum numerum amicorum,lioet undique indignissimum transcripsit. ob causas tamen gravissimas ut non repressit, ita nec protinus suasit, ne tum quidem praevidebat enim iniquissimas duelli leges, quum ut meas vires in eo genere palestrae experirer Monitoriam quamdam Diatriben legendam ^^^transmiseram, quam semel atque iterum perlectam adeo probavit ut sancte in suis litteris responsoriis affirmaret, me penitus Rogerum prostravisse, scilicet ne anima studium,non collandatum forte defervesceret. Miserat interea Romam earum litterarum exemplar, quas certaminis oblatorias primum a memet acceperat. Post longam autem moram cer- -^7tior fio Vtram Celsituh/m subindoluisse quod ausus minime ignarus diffidentius excepisset.