Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/25

From GATE
Revision as of 14:07, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

quae imitratrix ut plurimum magia quam aut dux aut repertrix.
27. Verum ego Princeps Ill.me Academiae liber olim Alumnus, aulam fiorente Comite Essexiae, sub Elizabetha regina, cogitans urbe, ruri, Academia, aula mihi juxta ob Religionem diaplicentibus avia mea atque matre velut Laidi et nice Timothei, cognatis etiam atque affinibus meis catholicis, sic meae vitae semper institui rationem, ut quoties publicam rem respexerim, a partibus vel his vel illis diligentissime caverim.
Privatim vero Religiosos e Societate Jean a me fateor praecipue cultos esse, estimatos velut candidiores nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphyro pulchriores, sicut de aula Nazareis propheta Jeremias loquitur, et tanquam piane talea quorum ministerio fortitudo crevit Ecclesiae. Quod de fratrum Praedicatorum et Minorum tunc temporia emergentium miniaterio ferax teatatur Matthaeus Paris. Nec movit me tantillum cum unitatem nobia necessariam senseram, si Qpud alterutros is vitae color in auspicionem pertraxit tutum conacientia. Communis autem rei salus mihi timido, ita semper ob oculos versata est ut ne in factionum saxa impingerem a Summo Pontifica valuta numinia nutu, non autem ab obscuris nescio quibus semichristianis Politicis in ancipitibus atque controversia penitus pependerim. Unum ergo semper auspexi gnarus quo plus quodque unum, eo magia et Dei esse. Omnes propterea mihi ex aequo chari sacerdotes, et qua hujusmodi venerabiles gradibus iis tantum aut amoris, aut observantia distincti quiqui pro eorum vel meritis vel dotibus, secus autem facientes adversariorum in sidiis portam reserare habui perauasissimum. Et licet ego de metestimonium perhibeam,(non enim egeamus commendatila epistolis ad vos) testimonium tamen meum verum est. Dissidiis autem adeo destinemur et mutuis dirimimur suspicionibus ut non reperiantur unus atque alter qui in commune sunt ausi consulere; fidei enim in Principem praetextu sed perfidia in Deum, ut effectu,docemur, quotidie prodimur non solum ab adversariis, sed ab iis etiam, qui fastidiosissime, atque invidiosissime sese jantant Catholicos. Periit unum et unitas. Dum seorsim consulimus, omnes vincimur. Metur invasit omnes, et pestilentior sub
---page break---