Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/26

From GATE
This page has been proofread

prudentiae nomine Philotia. Nulla uspiam longanimitas, precipetes passim ferimur. Omnis autem adeo tibi videtur sapere, atque ad utilitatis praesentaneae rationem adeo expendit omnia, etiam spiritualia, quasi humana compages, quemadmodum brutorum ex solis sensibus et sensibus et sensibilibus consisterei, non autem ex domina mente, et caeteris ancillantibus. Sed nihil unquam fuit aeque in promptu, ac invenire quod reprehendas.
28. Literarum certe liberaliorum, sine quibus res nostrae nequeunt belle subsistere, is est apud nos contemptus, ut mihi ipsi monachus quidam Polyprage sed idem fateor non ex doctissimis, haud erubuerit serio affirmare nescitum ab illis esse, quid cum literatis praesertim laicis fieret, verius dixisset cum talibus praesbiteris, vocemque tam turcicam exemplo illustravit cujusdam Theophili Stigmii ministri uxorati conversi, juvenis ingenii elegantissimi, sed delicatuli, qui ad instar vetusti Arnobi librum suae fidei, quasi vadem, atque obrsidem edidit de Purgatorio, pulchrum profecto atque utilem sed (horresco referens) praetextu saltem inopiae necessariorum non sine dedecore notae immortalem, fede quidem, sed absque maleficio labem. Ludovici Lukonori viri equestris, Joannis Dunni qui apud limatiores, sed minus cautos quoque, in pretio est non exiguo ob singularem animi amenitatem, et aliorum Anglicae scribentium libelli magno cum fastu, et contemptu nostram nobis exprobrant miseriam, et ridiculam egestatem. Ridiculam dico, non solum quia paupertas, ut scribit Satiricus, homines facit ridiculos, sed quia tam vacuo aerarlo nostro, contra potentissimi regis non exhauriendas opes bellum geramus. O ubi veteris Ecclesiae tenerrimus sensus, et ex legitimo mundanorum despectu beneficentia plane coelica? Beatus Cyprianus,sicut ipsemet in suis Epistolis profitetur, ne christianus quidam histrionioum doceret publico sumptu scandalum redemit. At quid faceret sanctus idem,et fortissimus episcopus in hoc tali casu? Certe quidem non solum Ecclesiae reditus in ejus alimoniam onerart, sed et inornatum etiam. Nostrae autem non tam paupertatis, quam mendicitatis, et miseriae argumentum isto luculentius frustra expectarit aliquispiam. Quam ut avversarii maximam reddant
---page break---