Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/24

From GATE
Revision as of 14:07, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

velut longius dissitam relinquentes Sorbonicum conciliabulum, Christianorum velut Samariam, colunt, atque inde solntiones petunt, quod ex parte non parva sunt enim et illic timentes Deum factiosa sua, et phantastica licentia,Religionem, disciplinam et Rempublicam Catholicam per aliquot hos cenpenos annos proxime elapsos, ad Romanae Ecolesiae invidiam et tyrannorum gratiam pessime corrupit. Quae pestis in viscera nostra, et sinus intimos per Rogerum in Angliam inducta schismati novo, suin apostasiae, viam sternere videtur maniiestam.Natum esse ex femina judea Antechristum illum, Diabolus a Beo coactus, in Gallia nuper dicitur vaticinatus fuisse quod non abludit a probabilitate si quis mature perpendat, homines licet in diebus Noe suis vitiis indormientes, et repletam iniquitate terram, sed praecipue si quis maturius perpendat animos mortaiium ad defectionem generalem perpetuis circa religionem dissidiis, quae Politicorum fovet malitia inclinatos.
26. Ad publicam rem omni procul affectu vix pauculi curant. Quiqui pro suo, ut loquuntur, corpore, saeculares et Religiosi, religiosi et saeculares seorsim sic contendunt quam pro rei Summa, atque utinam tantum non inimici, aemuli utcumque. Omnis tamen spes, salus, et roour hostium in sola animorum sancta conspiratione repununtur. Quod si sic pertinaces simus, quum non solum, ut inquit stateus,(lis est de paupere Regno) sed de omnino nulla. Quid fiet Deus bone reous laetioribus? Interea horum et illorum nuntia Beatitudini suae forte suspectiora fiunt, veluti in quorum virorum libet moliminibus, sub Reipublicae obtentu privatus aliquis affectus subsentiscatur delitescere. Quod si laici nostri quorum opes, aut verius inopia belli hujus sustentant sumptus in suam rem communem ita essent intenti ac optandum foret,in3tructumque suum negotiorum gestoram, et ii quoque Romae haberent, qui laicorum statum graphics depingeret, qui calumnias adversariorum detergerei, qui falsa a veris secerneret, qui decus denique et nomen nostrum in exoticorum principum aulis serenante veri tate vindicaret, multo quidem et rectius et foelicius rebus nostris consuleretur. Id tamen aut studila partium abrepti aut pusillanimitate deterriti neutiquam facimus, gentili forte indole.
---page break---