Page:EBC 1614 03 25 1401.pdf/23

From GATE
This page has been proofread

sive Philologis, sive Pragmatologis nobis intendat litem quasi causam nostram, vel incuria, vel aliquo alio vitio nostro perdidissemus, qui si Omni humana ope destituii haec praestitimus, quid non praestitissemus tandam, si viciniores principes catholici, ut oportuit, operam cum nostra conjunxissent, legatione eam solam ob rem huc tempestive destinata. O quantum dignitatis, quantum amoris, quantum venerationis ea res consiliasset non nobis solum, sed et religioni nostrae! Potuitne seriis christiani orbis precibus Jacobus tunc abiurasse aures? Imorem gratam ipae forte fecissent Jacobo, qui ex sua indole longe humanissimus, talem matris suae amicis benefaciendi ansam libentissime arripuisset: sed cum nos a nostris aut despectui, aut neglectui habitos, certe quidem non adjutos vidit, tum nullo negotio partes prevaluere adversa eamdem praesertim cum rege religionem profitentes.Deus autem in die judicii, a quibus causae suae hic proditae,et protritae rationem, et poenam exiget, non est nostri divinari; nos interea non nostrae solum, sed et aliorum culpae poenas damus. Deus non imputet illis. Quando igitur omnia nostra vota, preces, molimina in oassum reciderunt, cum propheta Jeremia lamentando atque ejulando dicere possumus: factus est dominus quasi inimicus,polluit regnum, et principes maledixit, et tradidit in manu inimici muros turrium ejus.
25. O si te nane Cardinalis Bellarmine, Angelus quisquam sicut Prophetam Abacuc asportaret, ut res nostras desuper despiceres, aut sicut X.us olim in fastigio templi, et tu in altissima quadam Britanniae specula paulisper collocarere unde catholicorum illic gregem, sed non gregatim aut ullo certo sub Pastori, inter edacissimos et rapacissimos lupos exanguem,exuccam et brevi raroque interstinctam veliere, palantum videres, scio quidem te tam triste spectaculum siccis oculis minilaturum, scio, scio, inquam, te intimo animi dolore tactum, votis ad Deum, precibus apud homines, opportune, importune opem quaqua posses allaturum. Omnium autem,proh dolor, malorum quae vos intus exercent fontes atque fomites sunt sacerdotum aliquorum dissensiones. I enim et factiones artibus hostium, jamdiu est quod iermmus. Petri sedem Romae
---page break---