Page:EBC 1614 02 12 1381.pdf/1

From GATE
Revision as of 02:39, 1 December 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread


Illustris et R.de Domine, Cognovi ex literis D. V. non pervenisse ad manus vestras dispensatonem illam ampliorem, cujus ego mentonem feceram in literis meis. Idcirco curavi fieri duplicatum, id est duplicatas literas sacrae congregationis S.ti Officii ad R.mum D. Nuncium Apostolicum, qui Coloniae degit. Ergo D. V. adeat praedictum D. Nuncium cum literis hic inclusis, atque ab eo accipiet dispensationem illam majorem,quam cupiebat. His cupio D. V. bene valere, atque in vinea Domini strenue laborare, et mei quoque meminisse in sanctis precibus suis. Datum Romae,die 12 februarii 1614.
Ill.ris et R.dae D. V.
Uti frater addictissimus