Page:EBC 1614 02 12 1381.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustris et R.de Domine, Cognovi ex literis D.V. non pervenisse ad manus vestras dispensationem illam ampliorem, cujus ego mentionem feceram in literis meis. Idcirco curavi fieri duplicatum, id est duplicatas literas sacrae congregationis S.ti Officii ad R.mum D. Nuncium Apostolicum, qui Coloniae degit. Ergo D.V. adeat praedictum D. Nuncium cum literis hic inclusis, atque ab eo accipiet dispensationem illam majorem, quam cupiebat. His cupio D. V. bene valere, atque in vinea Domini strenue laborare, et mei quoque meminisse in sanctis precibus suis. Datum Romae, die 12 februarii 1614.
Ill.ris et R.dae D.V.
Uti frater addictissimus
Robertus Card.lis Bellarmino
D. Joannes à Luneburg
---page break---
Ill.ri et R.do Domino, D. Joanni à Luneburg, amico charissimo.