Page:EBC 1614 01 10 1367.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


plures,et nobiles relinquere et exulare etiam coacti sunt; post cujus expulsionem Christianissima Franciae Regina offitio sè admodum, et pie, commendavit negotium patrum, è dicta Valle dimissorum, suo Legato apud Rhaetos, et ego meas agnoscens partes, pro reditu dictorum multum fedi, et illud negotium Ill.mo et Re.mo D. Ladislao Epo Venefrano, S. D. N. Nuntio ad Helvetos et Rhaetos, imo Helvetis catholicis multoties commendavi, hactenus tamen nihil obtinui. Quare Ill.mam et Re.mam D. V. obnixè rogo, quatenus in hoc negotio, (quod augmentum fidei et salutem totius Rhetiae, eorumque subditorum concernit), suas partes interponere et cum S. D. N. agere velit, ut medio praefatae Christianissimae Reginae et DD. Helvetorum quinque cantonum catholicorum dicti patres in Vallem Telinam redire,et salutem propriae patriae quaerere possint.
Quaedam medio Ill.mi et Re.mi Cardinalis Milini a S. D. N. petii, quae ab ipso intelliget; quae si Ill.mi et Re.mi DD. mei clementissimi a S. D. N. impetrarent, facerent Deo rem gratam, et afflictae meae omnino necessariam.
Ill/mae et Rev/mae D. V/ae me et hanc afflictam meam Ecclesiam

humillime commendo. Cui ab Omnipotente Deo omnia felicia precor.

'^^Datum Furstenburgii lO.Januarii 1614.

Ill/mae ac R/mae D. V. addict/mus servus

adresse:

Joannes Episcopus Curiensis

Ill/mo et Rey/mo Dno, Dn? meo clemen/mo Roberto Bellarmino

S.R.E.Cardinali. Romam

.

(sceau de l'�v.)

Munster,ReichsBrchiv. HJesuitica in genere,fase.XIX n.324. orig. Dollinger... Moralstreit�gkeiten... t.II p.264.