Page:EBC 1614 01 10 1367.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Ill.me et Rev.me mi D.ne D.ne colendiss.me
Quam miser et periculosus sit status hujus almae olim nobilissimae et antiquissimae Ecclesiae Curiensis ex praesenti relatione facile colligere potest Ill.ma et R.ma D.V. Ego in quantum potui, pro hac afflicta Ecclesia mea, quam tempore meae persecutionis, ubi licuit et a technis haereticorum impeditus non fui, visitavi, et multum laboravi, licet mei exilii causae variae existant, praecipue tamen duae sunt.
Prima haereticorum malitia; 2a cujusdam Venetorum Oratoris Joannis Antonii Mariae Vincenti, qui anno 1607. (stante interdicto S.D.N. in Venetos) me apud DD. trium foederum multoties accusaverat, quod ipso praesente, dicere sacra noluerim, et quod è suggestu populum mihi commissum docuerim, nec militem conscribendum, nec transitum dandum Venetis centra S.D.N., et quod impediverim transitum Venetis a DD. trium foederum modo concessum; cujus ergo haereticorum furiam taliter in me excitavi, ut exulare coactus fuerim.
Non ita pridem Curiam venit Dominus. Gregorius Barbarico, nobilis Venetus, qui astutia quadam et ingenti pecunia quaerit renovationem abdicati Foederis, ut militem haereticorum, quem in variis Germaniae partibus conscribunt, per hunc meum Episcopatum, qui in confinibus Italiae est, in Italiam ducere possint; alibi enim ipsis omnia transitus interclusus est. Quod si acquirerent, periclitaretur fides, et catholici persecutiones intollerabilis ab huiusmodi hominibus paterentur. Ego officio meo satisfacere volens, me huic malo opposui, et spero DD. Rhaatos petitum transitum nunquam daturos. Vicini principes, et Respublica catholica multum mirantur Venetorum astutiam et nostrorum hominum inconstantiam.
Ill.me et Re.ma D.ne, anno elapso quidam Patres Societatis Jesu de consensu superiorum ex Valle Telina oriundi (extraneis enim non datur accessus) in dicta Valle multum pro Christi nomine laborarunt, qui tandem haereticorum malitia patriam et amicos, quos habent per
---page break---