Page:EBC 1613 10 25 1330.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


esse a Latinis ritum latinum, excepto casu necessitatis.
Ad 5/um.Armeni non sunt rebaptizandi, nisi, constet eos, non rite baptizatos, quo ad substantialia, de qua re prius interrogandi sunt. Non enim oportet ex sola suspicione procedere, cum veritas haberi potest. Et si res omnino sit dubia, baptizandi sunt sub conditione.
Ad 6/um. Si post adeptum Archiepiscopatum, aliquid solvendum sit, ut apud nos in bullis expediendis, illa non est simonia. Neque erit simonia, si ad redimendam vexationem aliquid cogatur solvere Regi Turcarum, aut ejus Ministris; quo modo olim Romani Pontifices non permittebantur consecrari, nisi prius pecunia Graeco imperatori persoluta. Sed si per pecunias paratur via ad adipiscendum Archiepiscopatum, non videntur qui ista agunt excusari a simonia. Sed non facile judicandum est, nisi res tota bene intelligatur, et ipsi Archiepiscopi audiantur.
Ad 7/um. Videtur petenda facultas absolvendi a summo Pontifice. Bulla enim in coena Dni Romae publicata, obligat ubique.
Ad 8/um. Certum est, christianos posse militare sub Rege infideli, et persecutore christianorum, dum nihil imperat contre legem Dei. Id patet ex cap. Julianus 11 q.3 et exemplo legionis Tebaeorum, quae militabat sub Maximiano imperatore, et legionis fulminatricis, quae militabat sub M.Aurelio imp.et impetravit pluviam toti exercitui, ut habetur apud Tertullianum in Apologetico, cap.5 et in libro ad Scapulam. Quare si ista cohors gallica non cogitar abnegare fidem, sed sinitur vivere secundum legem Christiana, et non mittitur contra christianos: videtur posse tolerari. Tamen de hac re libenter audirem sententiam aliorum.

Miss.2 - VI,5. Responsa Ill/mi Card/lis Bellarmini, et Patrum Collegii Romani ad dubia proposita a nostris e Residentia Perinthia, seu Constantinopolitana.

Primum dubium. An liceat nobis ritum Graecorum assumere ad ani-