Page:EBC 1613 10 25 1330.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

bonum, si hoc solum Graecorum utilitatem impediret, ut omnino potest ? [ Ad l.um Respondetur. Non licere. Nam...
2.um. An liceat nobis habitum Papassorum, seu Calogerorum assumere? hic est honoratior, et monachalis; ille contemptior et saecularris. Sed qui hunc gestant, matrimonio conjuncti habentur: qui vero illum, regulae S.ti Basilii se submittunt, ideoque a carnibus omnino abstinent: alteruter tamen videtur assumendus, si Graecos juvare volemus. [ ad 2.um R. non licere. Nam...
3.um. An Graecis, qui apud nos peccata sua confiteri volunt, declaranda sint, quae de Spiritu Sancto, Purgatorio, et Primatu Pontificis Romana tenet Ecclesia. An vero in bona fide, in qua plerunque vivunt, sint relinquendi ? [ Ad 3.um R. Videntur....
4.um. An liceat iis, qui Graecum ritum sequuntur, apud nos peccata expiare, et sanctum Eucharistiae Sacramentum accipere ? Et vicissim Latinis apud Graecos ? Ad 4.um R. [Non videtur esse dubium..
5.um. An Armeni,qui Latinum aut Graecum ritum suscipere nolunt, sint rebaptizandi (quod Graeci facere solent), qui fortasse in fide Sanctissimae Trinitatis non sunt baptizati ? An vero Graeci docendi id nefas esse ? Ad 5.um R. Si post diligentem discussionem...
6.um. Quomodo a Simonia liberi esse possunt omnes Metropolitae, qui, et numerata Patriarchae et Clericis pecunia, suos emunt Episcopatus? Ad 6.um R. Si post adeptum Episcopatum...
7.um. Quomodo se gerent Nostri cum iis Navarchis, qui ex Francia ad Turcas afferunt, quae in Bulla Coenae deferri prohibentur ? Nam una ex parte videntur absolvi non posse, quia Bulla Coenae non est ubique recepta. Ad 7.um R. Per Societatis...
8.um. An falli,qui quavis de causa degunt in Turcia, Turcicisque stipendiis militant, absolvi possint ? Ad 8.um R. Absolvi posse...