Page:EBC 1613 10 25 1330.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:50, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> 26 oct.1613.Be...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

26 oct.1613.Bell.ad dub�a ex Constanti (contin.) /esse a Lat�nis r�tum lat�num,excepto casa necessitat�s. Ad 5/um.Armeni non sunt rebapt�zandi,n�s� constet eos,non rite bapt�zatos,quo ad substantialia, de qua re pr�us interrogand� sunt. Non enim oportet ex sola suspicione procedere, cum veritas haberi /"p^test. Et si res omnino sit dubia,baptizandi sunt sub conditione. Ad 6/um.Si post adeptum Archiepiscopatum,aliquid solvendum sit, ut apud nos in bullis expediendis, illa non est simonia. Neque erit simonia,si ad redimendam vexationem aliquid cogatur solvere Regi THrcarum,aut ejus Ministris; quo modo olim Romani Pontifices non permittebantur consecrari,nisi prius pecunia Graeco imperatori persoluta. Sed si per pecunias paratur via ad adipiscendum Archiepiscopatum, non videntur qui ista agunt excusari a simonia. Sed non fa cile judicandum est, nisi ^es tota bene intelligatur,et ipsi Ar chiepiscopi audiantur. /f* Ad 7/um.Videtur petenda facultas absolvendi a summo Pontifica. Bulla enim in coena DnT Romae publicata, obligat ubique. Ad 8/um. Certum est,christianos posse militare sub Rege infideli,et persecutore christianorum, dum nihil imperat centra legem Dei. Id patet ex cap.Julianus 11 q.3 et exemplo legionis Tebaeorum,quae militabat sub Maximiano imperatore, et legionis fulminatricis,quae militabat sub M.Aurelio imp.et impetravi! pluviam toti exercitui,ut habetur apud Tertullianum in Apologetico,cap.5 et in libro ad Scapulam. Quare si ista cohors gallica non cogitar abnegare fidem, sed sinitur vivere secundum legem Christiana, et non mittitur centra ^^^"christianos: videtur posse tolerari. Tamen de hac re libenter audirem sententiam aliorum. Miss.2 - VI,5. Responsa Ill/mi Card/lis Bellarmini,et Patrum Collegii Romani ad dubia proposita a nostris e Residentia Perinthia, seu Constantinopolitana. Primum dubium. An liceat nobis ritum Graecorum assumere ad ani-