Page:EBC 1613 08 28 1306.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:55, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,28 aou^ 1...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,28 aou^ 1613. Bellarmin � Pierre von Cudeem.

V3#e6

/ Reverende Domine, Amice Charissime. Non audeo sententiam meam de matrimonio Catholicorum cum Haereticis aperte pronunciare: ne aut centra conscientiam, aut centra morem istius Patriae aliquid scribam: praesertim cum non sint novae omnes circumstantiae, quae ^*in hac re considerari debent. Habet Reverenda D. Tua multos Viros doctos quo3 consulat, tum ex Presbyteris saecularibus, tum ex regularibus omnium Ordinum. Habet etiam libros, qui quaestionem istam accurate disputant, qualis est Tractatus Nicolai Serrarii de Ma trimonio Catholicorum cum Haereticis, editus cum aliis ejusdem Auctoris opusculis Moguntiae Anno 1611. qualis etiam Tractatus P.Thomae Sancii Tom.2.1ib.7.Disp.72. Ne tamen nihil videar velie dicere: duo quaedam brevissime attingam,quae non existimo ab ullo posse negari. Unum est hortandos esse Catholicos, ut caveant a matrimonio cum Haereticis contrahendo: id enim detestantur Sacri Canones,et veteres Sancii Patres, et ratio ipsa, tum ab aliis malis imminentibus ducta, quae copiose explicantur a Serrarlo loco citato. Al^erum est, in rebus dubiis posse tuta conscientia Parochum inferiorem se qui sententiam sui Superioris, ac praesertim supremi ordinarii pastoris. Haec habui,quae ad te scriberem, Deum orans,ut gratiam suam ^ in te quotidie magis,ac magis adaugeat, teque rogane ut mei memor esse velis in sanctis orationibus tuis. Romae die 28.Augusti 1613.

Epist. famil. CIII.