Page:EBC 1613 08 28 1306.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Domine, Amice Charissime. Non audeo sententiam meam de matrimonio Catholicorum cum Haereticis aperte pronunciare: ne aut centra conscientiam, aut centra morem istius Patriae aliquid scribam: praesertim cum non sint novae omnes circumstantiae, quae in hac re considerari debent. Habet Reverenda D. Tua multos Viros doctos quos consulat, tum ex Presbyteris saecularibus, tum ex regularibus omnium Ordinum. Habet etiam libros, qui quaestionem istam accurate disputant, qualis est Tractatus Nicolai Serrarii de Matrimonio Catholicorum cum Haereticis, editus cum aliis ejusdem Auctoris opusculis Moguntiae Anno 1611. qualis etiam Tractatus P.Thomae Sancii Tom.2. 1ib.7. Disp.72. Ne tamen nihil videar velle dicere: duo quaedam brevissime attingam,quae non existimo ab ullo posse negari. Unum est hortandos esse Catholicos, ut caveant a matrimonio cum Haereticis contrahendo: id enim detestantur Sacri Canones,et veteres Sancii Patres, et ratio ipsa, tum ab aliis malis imminentibus ducta, quae copiose explicantur a Serrario loco citato. Alterum est, in rebus dubiis posse tuta conscientia Parochum inferiorem sequi sententiam sui Superioris, ac praesertim supremi ordinarii pastoris. Haec habui, quae ad te scriberem, Deum orans, ut gratiam suam in te quotidie magis, ac magis adaugeat, teque rogans ut mei memor esse velis in sanctis orationibus tuis. Romae die 28. Augusti 1613.