Page:EBC 1612 12 09 1247.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:55, 9 November 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread


Londres,9 d�e.1612. Le P.Robert Jones sup�rieur de la m�ss�on angl. � Bellarmin.
Multa sunt, Card.Amplissime, quae me post diuturnum silen
tium, iam tandem Amplitudinem tuam gravissimis rei christianae ne
gotiis distentam interpellare compellunt. Primum quidem me ingrati animi labe conspersus illi videar, cui me peculiari quadam ratione
tam sub ipso initio, quam toto postea progressu religiosae illius sortis quae mihi Dei nutu obvenerat, multis nominibus devinctissi
mum fuisse recolo. Sed praeter hoc privatum officii à me peragen
di vinculum, longe gratissimi animi significatio, tum meo tum om
nium sociorum nomine ei iure optimo debetur, qui nobis in hoc dif
ficillimo agone contendentibus, opportuna saepius ministravit subsi
dia, et erga hoc afflictissimum regnum, pissimum semper monstravit
affectum. Et quidem si hactenus necessitatibus nostris haec pergrata
non defuerunt adminicula, nunc multo magis desideranda sunt, et im
ploranda; quando mirum in modum ingeminatae et auctae, nondum tamen
impletae sunt iniquitates Amorrhaeorum: qui novis et inusitatis tri
bulationum acerbitatibus ambulantes digne Deo ita devexant, ut ad
eminentes quosque catholicae fidei propugnatores necessario fugien
dum sit, et cum Apostolo conclamandum: Si qua consolatio in Christo,
si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua visce
ra miserationis in illis sint (vel potius apud quos haec nunquam de
sunt) ut iam cum perfidorum machinationes ad ipsum culmen tendant,
orthodoxos hic in tantis difficultatibus constitutos, ope,consilio,
caeterisque christianae pietatis officiis foveant,ac tueantur. Quae
autem in praesentiarum veros Dei cultores maxime molestant, haec
sunt. Imprimis id non leviter bonorum omnium animos angit, nimirum
apud exteros, adversariorum impios conatus, dolos malos, insidias
in odium avitae et apostolicae fidei structas, multum praevalere.
Hine enim fit ut vanissimis imposturis, et perditissimis haereticorum
mancipiis ementito nomine catholico, de industria tamen ad causae
catholicae veritatem impugnandam,et ad legitime decertantium coronam