23 nov.1612. A^^hipr.d'Anglet.� Bell, (suite)
/praeiudit�o fieri conspiciant, ne dolosa aliqua data fuerit infor-
matio,subverentur. Affligimur sane quotidie ob non praestitum hoc
iuramentum irrationabile fidelitatis,idemque pr� magistratu tanta
severitate exigitur, ut quamplurimi perterrefacti pr� suis bonis
y*conservandi3,mod�ficationibus quibusdam adhibitis, nullum omnino
peccatum in eodem praestando arbitrentur perpetrari: atque ideo
(confessariis non paucis renitentibus) praecipites ruunt in grandem
contemptum apostolicorum brevium. Placuit (ut videtur)
Dom.
Vestrae honorificentius de laboribus meis sentire; quos quidem ego
( fateor) minime recusarem, si auctoritati illi
(quam ex corde veneror) gratos eos et acceptos esse cognoscerem.
Scio me indignum esse hoc munere quo fungor. Verum si potestas or
dinaria in laicos viris idoneis data esset, ipsi eam procul dubio
magni facerent. Et haec certo una ratio est, qua maxime allicinntur
/y*sacerdotes nostri suppliciter pontificem maximum obsecrare, ut epis
copi nobis concedantur. Haec denique
Dom.Vestrae tamquam uni
ex principibus ecclesiae suggerere visum est, ut pr� sua pruden^ia
et eruditione praefatam nostram supplicationem apud suam
promo
vere dignetur. Longam vitam tribuat vobis Omnipotens Deus, et sal-
^^^vam faciat 111^^^^ Dom.V. ex omnibus persequentibus eam. Dat.Lendi
ni 23 Novemb.16l2 111mae Dominationi vestrae addictissimus
Georgius Birchedus Angliae Archipresb.indignus.
Mss.Archiv.Westminst. voi.XI p.607. An.l6l2.