Page:EBC 1611 11 20 1118.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:23, 14 May 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,20 nov.1611. Bellarmin � l'archeveque de Vienne. 6 / Admodum Illustris,et Reverendissi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,20 nov.1611. Bellarmin � l'archeveque de Vienne.

6

/ Admodum Illustris,et Reverendissime Domine. Literae

tuae laetificaverunt animam meam: eram enim cupiens � longo tempo

re aliquid audire de rebus antistitis optimi, cuius zelum,et pie-

tatem cum doctrina,et eloquentia non vulgari coniunctam saepe mi-

jTratus sum. Retulerunt autem fratres mei, qui ex Gallia Romam vene-

runt ad congregationem procuratorum, adhuc vigere in senili,et

frigido corpore spiritum ardentem zelo divini honoris,et frater-

nae charitatis. Quod si multos eiusmodi archiepiscopos ecclesia

haberet, melina rea nostrae se haberent. Retulerunt quoque iidem

/^patres Societatem nostram sacro lesu nomine insignitami pauoos ha-

bere, � quibus aeq ue defendatur,et ametur, atque ab archiepiscopo

viennensi; pr� quibus omnibus,et vehementer gaudeo, et Deo primum,

deinde tibi gratias ago. Si quid hic vicissim ego in gratiam tuam

praestare possem, gratissimum esset, si indicares; facerem enim

/yomnino, ut intelligeres,te � me magni fieri, et ex animo diligi.

Valeat igitur Amplitudo tua Reverendissima mei memor in sanctis

orationibus suis. Romae die 20 novembris 1611.

ADmodum ill^^^ et

Amplitudinis tuae

Addictissimus,atque ad obsequendum paratissimus

Robertus Uardis Bellarminus.

Arch.Vat. Mss.Gesuit.l8 fol.34^.

Epist.famil. LXXXIII.