Page:EBC 1611 11 20 1118.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Literae tuae laetificaverunt animam meam: eram enim cupiens a longo tempore aliquid audire de rebus antistitis optimi, cuius zelum, et pietatem cum doctrina, et eloquentia non vulgari coniunctam saepe miratus sum. Retulerunt autem fratres mei, qui ex Gallia Romam venerunt ad congregationem procuratorum, adhuc vigere in senili, et frigido corpore spiritum ardentem zelo divini honoris,et fraternae charitatis. Quod si multos eiusmodi archiepiscopos ecclesia haberet, melina rea nostrae se haberent. Retulerunt quoque iidem patres Societatem nostram sacro Iesu nomine insignitami pauoos habere, a quibus aeq ue defendatur, et ametur, atque ab archiepiscopo viennensi; pro quibus omnibus, et vehementer gaudeo, et Deo primum, deinde tibi gratias ago. Si quid hic vicissim ego in gratiam tuam praestare possem, gratissimum esset, si indicares; facerem enim omnino, ut intelligeres, te a me magni fieri, et ex animo diligi. Valeat igitur Amplitudo tua Reverendissima mei memor in sanctis orationibus suis. Romae die 20 novembris 1611.
Admodum ill.ris et R.mae Amplitudinis tuae
Addictissimus, atque ad obsequendum paratissimus
Robertus Cardi.s Bellarminus.