Page:EBC 1611 07 13 1081.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:06, 13 April 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Rome,13 juill.l6l1. Bellarmin au card.von D�etrichstein. 108l / 111"^ et observand�seime....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,13 juill.l6l1. Bellarmin au card.von D�etrichstein. 108l

/ 111"^ et

observand�seime.

Feci statim quod mihi

V.Ill^^ et

imperare dignata est;

sed, quondam p.rector collegii Romani Roma aberat, patentes lite-

ras subscripsit p.pro'rector, cuius eadem est auctoritas. Sed,quod

J^attinet ad futura tempora, obsecro D.V.Ill^^^ ut meminerit se quo

que esse protectorem collegii Germanici et ad ipsam pertinere con-

servationem auctoritatis rectoris collegii. Antea siquidem tanta

erat rectoris auctoritas ut simplex eius testimonium sufficeret

apud principes et capitala. Postea vero coeperunt aliqui alumni

/^contendere cum rectoribus pr� testimonio iurat� condiscipulorum in

forma authentica, ad elevandam rectorum authoritatem: et aliquando

quidem importunitate praevaluerunt, aliquando quiesoere coacti

sunt, praesertim cum rogati ut ostenderent constitutionem capitu

iarem,quae literas illas authenticas requireret, hactenus nunquam

/^"estendere potuerunt. Et sane rationi consentaneum est verius iudi-

cium dare posse rectorem de doctrina et probitate alumnorum quam

ipsos alumnos, qui in gratiam condiscipulorum facile possent addu

ci ut aliqua taceant quae tacenda non essent, vel aliqua dicant

quae dicenda non essent. Novi prudentiam eximiam 111^^^ et

D.

4^ V., nec dubito quin illi cordi sit auctoritas rectoris, ex qua bo-

num collegii dependet. Ideo satis mihi erit haec subindicasse Domi

no meo; cui prospera omnia � Beo precor et cuius sacras manus de

bita cum reverentia et humilitate deosculor. Romae die 13 iulii

1611.

et Dmae

Vestrae

Arch.Vatic. Gesuit.16 fol.71 -72. Minute autogr.