Page:EBC 1611 07 13 1081.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me et R.me D.ne, D.ne observandissime. Feci statim quod mihi D.tio V.Ill.ma et R.ma imperare dignata est; sed, quondam p. rector collegii Romani Roma aberat, patentes literas subscripsit p. pro' rector, cuius eadem est auctoritas. Sed, quod attinet ad futura tempora, obsecro D.V. Ill.mam ut meminerit se quoque esse protectorem collegii Germanici et ad ipsam pertinere conservationem auctoritatis rectoris collegii. Antea siquidem tanta erat rectoris auctoritas ut simplex eius testimonium sufficeret apud principes et capitala. Postea vero coeperunt aliqui alumni contendere cum rectoribus pro testimonio iurato condiscipulorum in forma authentica, ad elevandam rectorum authoritatem: et aliquando quidem importunitate praevaluerunt, aliquando quiescere coacti sunt, praesertim cum rogati ut ostenderent constitutionem capitu iarem,quae literas illas authenticas requireret, hactenus nunquam estendere potuerunt. Et sane rationi consentaneum est verius iudicium dare posse rectorem de doctrina et probitate alumnorum quam ipsos alumnos, qui in gratiam condiscipulorum facile possent adduci ut aliqua taceant quae tacenda non essent, vel aliqua dicant quae dicenda non essent. Novi prudentiam eximiam Ill.mae et R.mae D. V., nec dubito quin illi cordi sit auctoritas rectoris, ex qua bonum collegii dependet. Ideo satis mihi erit haec subindicasse Domino meo; cui prospera omnia à Deo precor et cuius sacras manus debita cum reverentia et humilitate deosculor. Romae die 13 iulii 1611.
Ill.mae et D.mae D.nis Vestrae