Page:EBC 1611 02 05 1037.pdf/1

From GATE
Revision as of 18:01, 19 February 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Pages Antverp.5 f�vrier 1611. Joachim Trognesius � Bellarmin. 1037 / Sicut ferrum a magnete trah...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Antverp.5 f�vrier 1611. Joachim Trognesius � Bellarmin. 1037

/ Sicut ferrum a magnete trahitur et occulta vi allicitur,

eie noe a tua virtute,Bellarmine Venerabilissime: qui postquam lu4

cubrationes tuas in psalmos, pr� incredibili tuo ac piane divino

in Ecclesiae Dei bonum ardore atque studio susceptas, felici iam

J^fine confectas esse, certo famae relatum didicimus, rem certe prae-

claram et facturi et adepturi videbamur, si egregia ista de Deo et

proximo bene merendi occasione per tuam nobis concessa benignita-

tem, typis illae potissimum nostris publioatae prodirent in lucem.

Noti sunt nostri labores, nota studia orbi litterario: et industr-

/^riam praecipue nostram fidemque multis comprobatam laborum testi-

moniis in dies experitur Societas lesu, qua Belgica nostra floret,

vel una sollertiae nostrae testis in primis Incp^les: quippe qui-

bus id unum curae, ut accuratissimis eruditissimisque typographia

nostra correctorious, cum non exiguis sane sumptibus in hoc munus

collatis, exornata, quibuscumque libris summa cura excusis splen-

dorem, auctori gloriam, nobis honorem, reipublicae litterariae

fructum afferai minime poenitendum. Sed cum in hoc genere non opus

apud te verborum nobis suspense sit hedera, speramus, tua pietate

freti,thesaurum hunc nostra potissimum opera bono publico communi-

candum. Ad quam rem noe nostraque studia et officia liberaliter

offerimus; eamque in ipso labore diligentiam, curam et vigilantiam

impendemus, nunquam ut sit futurum ut tuae te bonitatis in nos poe-

niteat: cum inter prima et calida desideria nostra sit, ut hoc,ubi

impetraverimus, reddamus effectum quam diligentissime. Ita te,Il-

lustr"^ et Reverendis^^ Cardinalis, Ecclesiae suae fulcrum Deus

conservai aeternum.

Antverpiae,

Febr.l6l1.

Illustris^^ et Reverend^^^ Tuae Amplitudinis

Servus Archiv.Vatic. Mss.Gesuit.lS fol. Joachimus Trognoesius 24. Origin. autogr. Societatis lesu typographus.

Illustrissimo et Reverendissimo Domino, D.Roberto Bellarmino etc