Page:EBC 1610 2582.pdf/3

From GATE
Revision as of 12:12, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "1610. Pallav�c�nus Bell� (3) tiscentis vastos hiatus praecavendo, ostendendoque perfugia, cum ini= quum piane sit, quos ope �uver�m, cons�l�o destituisse, nisi v...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


1610. Pallav�c�nus Bell� (3) tiscentis vastos hiatus praecavendo, ostendendoque perfugia, cum ini= quum piane sit, quos ope �uver�m, cons�l�o destituisse, nisi videri velim ideo iuvisse, ut perderei. Tu igitur (ea enim es sapientia,ut possis: ea animi, morumque facilitate, ut velis) eos manu apprehen= SOS per sacros Theologiae campos Dei revelatione complanatos, inof= fenso pede perducendo docebis, spirandi rationem homini a coeteris animantibus distare, vitamque morte iterari ne dicam auspicari, et dulce quidem esse vivere, sed dulcius secundum rationem vixisse, avi= ditatemque nunquam desinendi mortalium pectoribus ingenitam frustra non esse, sed immortalitate terminari. Nec purpura illa nigrantis gag colore sublucens a fulgore eorum oculos tantum perstringet, quantum mores a benignitate animos allicient, cum nihil aliud in te mutave= rit fortunae amplitudo, nisiirt prodesse tantundem posses, et velles; id quod etiam me in hoc proposito nominatim dicandi tibi hos meos la= bores confirmavit:.nam alias, cum publica sit eruditorum reiectio, Tullii testimonio reiecissem potissimum te, virum illum, qui praeco= nium omne infra Illustriss.nomen Cardinalis Bellarmin! ingenii viri^ bus posuisti: hac fiducia es in hoc albo, non iudex, sed advocatus; et licet maiorem te sciam, quam ut descensurum huc putem, solo nomi= nis patrocinio securus ero: id largire, ut praefigere tantum liceat; nec mirere iam praefixisse; is erga me semper fuisti, cum Romae com= morabar, ubi saepius me in tuos familiares excepisti, ut praeoccupare audeam voluti concessa, quae nondum p�tii. Vale, precarer interim a Deo Opt.Max.id, quod universae Reipublicae Christianae fructuosissi= mum futurum spero, nisi cognoscerem id tibi fore aeque gravissimum. Aug.Fallavinini Francisci F.Patricii Genuensis,EXPLANATIO PARAFHRAS= TICA in libros Aristotelis de Anima. Ad Illustrissmum ....Bellarminum. Mediolani,Typis haer.Pacifici Pentii,et lo.Bapt.Piccalei soc. M.DC.X.