Page:EBC 1610 2582.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


esse, veruntamen eius vim, et maiestatem in hominis anima, valuti totius naturae compendio statuas licei, quae valuti Divinae mentis participatio quaedam corpusculum illud informe in utero foetae mulieris, primum nacta vivificat, miroque disponit opificio, dispositum opportuno tempore in lucemeducit, eductum alit, alitum in modum perfectissimum auget, auctum (quantum in ipsa est) aeternum reparando conservat, nunquam senescens, nunquam deficiens, nullisque terminis circumscripta; sed modo ancillante ipsiusmet corpore, externisque rebus per sensus, valuti per angustissimos aditus rerum imagines intromittendo percipit, perceptas exprimit, expressas nullo cogente Deo ad sui ipsius libitum optai, vel adversatur; modo (quod magis mirere) rebus remotis, sed sola similitudinum reputazione circa easdem, non secus ac praesentes versatur; modo (quod supra omnem taxationem est) Deum ipsum aemulata seipsam aciem reflectendo contemplatur, et Prothei fabulas fide, et miraculo superane polypi instar in easdem ipsas res cognoscendo se transformat: unde merito a Philosopho nostro dictum deprehendas hominis animam potestate omnia esse. Haec, et caetera functionum munera, Cardinalis Illustrissime, Aristoteles suis tribus libris, quos de Anima inscripsit, persequutus est, ut nosti, sed suo more suboscure immortalitatem illis hac via prorogari arbitratus (nulla enim in parte operosior ei vita fuit) et quantum viribus naturae potest, in omnibus rem acu tetigit. Fateor in aliquibus, quae immortalitatem animae tangunt, illum longe aberrasse: nec caret patrocinio; viribus naturae altius attolli nequivit, mortales in praemium castigante Natura, ne animai a lachrymis, vinculisque vitam auspicatum, et adhuc superbum reputazione futurae immortalitatis superbiret licentius. Hos ego de more paraphrastice sum commentatus, non ut dolium in Cranio volutem, sed ut aliqua ex parte eorum industriam sublevem, qui his addicti non sectantur vulgaria. Tibi potissimum, Cardinalis Amplissime, dicatos volui, ut quibus fidus socius in Peripatetica Philosophia adfui, porticum ipsam verborum, sententiarumque vepribus obsitam liberando, eisdem consultor adessem fatiscentis
---page break---