Difference between revisions of "Page:EBC 1610 2582.pdf/3"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "1610. Pallav�c�nus Bell� (3) tiscentis vastos hiatus praecavendo, ostendendoque perfugia, cum ini= quum piane sit, quos ope �uver�m, cons�l�o destituisse, nisi v...")
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
1610. Pallav�c�nus Bell� (3) tiscentis vastos hiatus praecavendo, ostendendoque perfugia, cum ini= quum piane sit, quos ope �uver�m, cons�l�o destituisse, nisi videri velim ideo iuvisse, ut perderei. Tu igitur (ea enim es sapientia,ut possis: ea animi, morumque facilitate, ut velis) eos manu apprehen= SOS per sacros Theologiae campos Dei revelatione complanatos, inof= fenso pede perducendo docebis, spirandi rationem homini a coeteris animantibus distare, vitamque morte iterari ne dicam auspicari, et dulce quidem esse vivere, sed dulcius secundum rationem vixisse, avi= ditatemque nunquam desinendi mortalium pectoribus ingenitam frustra non esse, sed immortalitate terminari. Nec purpura illa nigrantis gag colore sublucens a fulgore eorum oculos tantum perstringet, quantum mores a benignitate animos allicient, cum nihil aliud in te mutave= rit fortunae amplitudo, nisiirt prodesse tantundem posses, et velles; id quod etiam me in hoc proposito nominatim dicandi tibi hos meos la= bores confirmavit:.nam alias, cum publica sit eruditorum reiectio, Tullii testimonio reiecissem potissimum te, virum illum, qui praeco= nium omne infra Illustriss.nomen Cardinalis Bellarmin! ingenii viri^ bus posuisti: hac fiducia es in hoc albo, non iudex, sed advocatus; et licet maiorem te sciam, quam ut descensurum huc putem, solo nomi= nis patrocinio securus ero: id largire, ut praefigere tantum liceat; nec mirere iam praefixisse; is erga me semper fuisti, cum Romae com= morabar, ubi saepius me in tuos familiares excepisti, ut praeoccupare audeam voluti concessa, quae nondum p�tii. Vale, precarer interim a Deo Opt.Max.id, quod universae Reipublicae Christianae fructuosissi= mum futurum spero, nisi cognoscerem id tibi fore aeque gravissimum.
+
vastos hiatus praecavendo, ostendendoque perfugia, cum iniquum piane sit, quos ope iuverim, consilio destituisse, nisi videri velim ideo iuvisse, ut perderei. Tu igitur (ea enim es sapientia, ut possis: ea animi, morumque facilitate, ut velis) eos manu apprehensos per sacros Theologiae campos Dei revelatione complanatos, inoffenso pede perducendo docebis, spirandi rationem homini a coeteris animantibus distare, vitamque morte iterari ne dicam auspicari, et dulce quidem esse vivere, sed dulcius secundum rationem vixisse, aviditatemque nunquam desinendi mortalium pectoribus ingenitam frustra non esse, sed immortalitate terminari. Nec purpura illa nigrantis rosae colore sublucens a fulgore eorum oculos tantum perstringet, quantum mores a benignitate animos allicient, cum nihil aliud in te mutaverit fortunae amplitudo, nisiirt prodesse tantundem posses, et velles; id quod etiam me in hoc proposito nominatim dicandi tibi hos meos labores confirmavit:.nam alias, cum publica sit eruditorum reiectio, Tullii testimonio reiecissem potissimum te, virum illum, qui praeconium omne infra Illustriss. nomen Cardinalis Bellarmini ingenii viribus posuisti: hac fiducia es in hoc albo, non iudex, sed advocatus; et licet maiorem te sciam, quam ut descensurum huc putem, solo nominis patrocinio securus ero: id largire, ut praefigere tantum liceat; nec mirere iam praefixisse; is erga me semper fuisti, cum Romae commorabar, ubi saepius me in tuos familiares excepisti, ut praeoccupare audeam voluti concessa, quae nondum petii. Vale, precarer interim a Deo Opt.Max.id, quod universae Reipublicae Christianae fructuosissimum futurum spero, nisi cognoscerem id tibi fore aeque gravissimum.
Aug.Fallavinini Francisci F.Patricii Genuensis,EXPLANATIO PARAFHRAS= TICA in libros Aristotelis de Anima. Ad Illustrissmum ....Bellarminum. Mediolani,Typis haer.Pacifici Pentii,et lo.Bapt.Piccalei soc. M.DC.X.
+
 
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]

Revision as of 09:37, 17 October 2019

This page has been proofread