Page:EBC 1610 2582.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


ILL.MO ET REVER.MO S.R.E.CARDINALI ROBERTO BELLARMINO Augustinus Pallavicinus F.
Foelicitatem alius alio modo, et suopte ingente quisque terminet: Certum est, Cardinalis Amplissime, intellectus vi homines constitui, ac à coeteris animantibus distare; hanc verò perfici, dum veritatem, quae ipsius bonum est, contemplatur, nemo ambiget, cùm tacitus omnium consensus in hoc conspiraverit, teste Philosopho, ut quilibet natura scire desideret, cùm etiam pueri in ipso vitqe rudimento, dum anilibus fabellis imbuuntur, causas quaerant. Eapropter solus sapit, (debacchetur invidia, neque enim ea carere licet, dum tam superba peragitur censura) qui veritatem consectando in ea sui parte perfici curat, unde humanitas homini provenit, et totius hominis absoluta perfectio derivatur: nemo igitur inficiabitur hunc verè foelicem esse, cum foelicitas perfectionem involvat, et praeter eam sit nihil. Immo bine triumphorum omnium lauream adeptum maiorem (quando plus est humani ingenti terminos in tantum promovisse, quàm imperii) mirari subit Aristotelem, qui hac sola ratiocinatione ductus Dei Opt. Max. foelicitatem deprehendit sui ipsius contemplatione finitam, Admitto, quod si venim facere iudicium volumus, ac repudiata Omni ambitione decernere, mortalium nemo est foelix, atque indulgenter cum eo decerni, qui iure dici non infoelix potest, hunc ipsissimum illum esse, vel ex nolente extorqueam, qui foelicitatem extra telum fortunae locat, cuius ne illa lacessat metu semel recepto, quaecunque fugatur foelicitas. Adoptetur patriae oppugnatione, et civili sanguine in Foelicis cognomento assumptus Sylla, dum torqueatur, quòd Capitolium non dedicaverit, dum metuat, ne popularis aura, militum favor,Senatus auctoritas inter tot proscriptorum filios eum destituat, et iustae patriae, et civium ultioni tradat. Veritatis autem nullibi foecundiorem segetem rerum naturae contemplatione palam est, in qua licèt nihil videri possit supervacaneum et audiendus sit Plinius perhibens rerum naturam nusquam magis, quàm in minimis totam
---page break---