16 avr�l 1610. Eveque d'Oloron � Bell.(suite)
^A 969'
/ riam bis terve posthabitis omnibus aliis negotiis, ut praefatae Societatis patres vera ecclesiae propugnacula et columnae in hancce patriam haeresis labe infectam admitterentur � rege christianissimo, quod ita factum est partim, reluctante pr� viribus curia JT seu parlamento huius patriae, composito ex haeretiois et unico duntaxat catholico. Nihilominus non dicam me vivere donec extremam manum praefatae Societatis missioni admoveam. Caeterum omnibus quibuscunque possum precibus contendo, ne illustrissima dominatio vestra meas partes tueri dedignetur; immo, si lubet, alloquatur suam sanctitatem ut mihi praefatarum abbatiarum bullas gratis concedat, idque ob inopiam, qua praemor facultatum. Ego vero ad ves^rae illustrissimae dominationis pedes procumbens cum humilitate suplex corruo ut illi foelicem, vegetem atque incolumem Deus elargiatur vitam, votis omnibus expeto. Vestrae illustrissimae ac Reverendissimae dominationis humillimus servus Arnaldus eps Olorensis. Datum Olori die 16 Aprilis 1610.
Illustrissimo ac Reverendissimo Domino Cardinali Belarmino. (cachet)
Arch.Vatic. Mss. Gesuit. 18 fol.86. Origin.