Page:EBC 1610 04 16 0969.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime.
Ut a vostra dominatione auxilium implorem, duo maxime me plurimum movent: insignis quae in eo elucet singulis pro fide catholica opitulandi charitas, et inveteratum in haeresim quam libris vere aureis profligavit, odium. Vehementer si ea quae ad tantum negotium exhauriendum necessaria mihi supeterent, desiderarem radicitus fibras svellere et hanc provinciam Biarnensem a quinquaginta annis hac labe deformatam in antiquum avitae et Romanae fidei splendorem restituere. Hoc unum tantum a vostra illustrissima dominatione suplex peto, ut supetias non deneget, si lubet, huic patri Pellicier ordinis sancii Dominici et concionatori meae dioecesis, quem data opera Romam mitto, illic peracturus quaedam negotia, quae ipse vestrae illustriassimae dominationi significabit et aperiet, cui velim fidem facias, et praesertim intercedere dignetur vostra illustrissima dominatio erga suam sanctitatem, ut ipsa mihi gratis elargiatur bullas duarum perexiguarum abbatiarum, quarum fructus partim occupantur ab haereticis a quinquaginta annia, et, quod peius est, partim distratta sunt praedia. Hac in re hoc unum tantum in votis habeo, ut abbatiae ex eorum manibus eripiantur, divinusque cultus iamdudum intermissus, administretur. Certum quidem est nos nostris sedibus post quadraginta annorum exilium, restitutos esse, sed non piane bonis omnibus ecclesiasticis; certa enim tantum pensio mihi a rege christianissimo datur, reliqua vero ab haereticis detinentur. Insuper maximo Dei praesidio et bona venia regis christianissimi a mense Septembri nuper elapso, (quod a tribus annis diu noctuque in votis habui) tandem aliquando adeptus sum, patres videlicet Societatis Iesu, ut nunc hic habeo patrem Bailium cum socio, quem colo et in praecordiis semper habui, qui quidem quamplurimos ad fidem catholicam convertit ut ne dicere etiam possim, cum pene conversorum infinitus sit numerus: ideoque plus quam vatiniano me prosequuntur haeretici, quod iter fecerim in curiam
---page break---