Page:EBC 1608 12 0822.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:32, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome^Lfin 1608?] Bellarmin au P.Coton. 822 / Admodum Pater. Quem mihi R.V tam officiose commendata is nihil a me p...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome^Lfin 1608?]

Bellarmin au P.Coton.

822

/

Admodum

Pater.

Quem mihi R.V tam officiose commendata is nihil a me petit,

nisi facultatem veniendi ad Urbem. Scripsi igitnr continuo litte-

ras ad ipsum, eique licentiam veniendi libenter concessi. Scripsi

J^buper per episcopum Tullensem librum R.V. iussu S coepisse trans

ferri in linguam italicam ex gallica: et quia opus tarde procede-

bat me ab ipso Pontifico petiisse, ut ex foliis translatis de tote

opere iudicium faceret, sed tunc Pontificem precibus meis acqui-

escere noluisse. Post aliquot dies rogavit me Assistens Franoiae

pater Riochomus, ut iterum de re eadem agerem oum Pontifica, quod

feci, et tum demum summus Pontifex assensus est, ut translatio ces-

saret, et liber recognoscendus traderetur duobus doctoribus Sor-

bonae, qui Romae degunt. Itaque spero brevi librum ad R.Vram, ut

in lucem emitti possit. Videat R.Vra an opera mea utilis esse pos-

sit in aliqua alia re. Cupio enim gratificari ei cui tota Socie-

tas multum debet. Spiritualis miseria R.V. communis est mihi, et

iis omnibus qui quomodocumque publioum negocium gerunt. Sed cure-

mus, ut miseria ista,et afflictio spiritus temporalis tantum sit,

requies autem et felicitai aeterna. Quod faciemus, si non respici-

amus personas hominum, sed in hominibus Christo Domino serviamus.

Valeat R.Vra mei memor in sanotis precibus suis.

Romae die...

Arch.Vatic. Mss.Gesuit. 22 epist.LXXVII.