Page:EBC 1608 12 0822.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Pater.
Quem mihi R.V.ra tam officiose commendata is nihil a me petit, nisi facultatem veniendi ad Urbem. Scripsi igitnr continuo litteras ad ipsum, eique licentiam veniendi libenter concessi. Scripsi nuper per episcopum Tullensem librum R.V. iussu S.mi coepisse transferri in linguam italicam ex gallica: et quia opus tarde procedebat me ab ipso Pontifico petiisse, ut ex foliis translatis de tote opere iudicium faceret, sed tunc Pontificem precibus meis acquiescere noluisse. Post aliquot dies rogavit me Assistens Franoiae pater Ricchomus, ut iterum de re eadem agerem cum Pontifice, quod feci, et tum demum summus Pontifex assensus est, ut translatio cessaret, et liber recognoscendus traderetur duobus doctoribus Sorbonae, qui Romae degunt. Itaque spero brevi librum ad R. Vram, utin lucem emitti possit. Videat R. Vra an opera mea utilis esse possit in aliqua alia re. Cupio enim gratificari ei cui tota Societas multum debet. Spiritualis miseria R.V. communis est mihi, et iis omnibus qui quomodocumque publioum negocium gerunt. Sed curemus, ut miseria ista, et afflictio spiritus temporalis tantum sit, requies autem et felicitas aeterna. Quod faciemus, si non respiciamus personas hominum, sed in hominibus Christo Domino serviamus.
Valeat R. Vra mei memor in sanotis precibus suis.
Romae die...