23 juin 16 0 8 . Gretser � Bell, (suite: Notes mentionn�es dans la lettre. 776^^
/ Ad
et 111^^^ S.R.E.Cardinalem Robertum Bellarminum.
Circa bullam Sixti V. anno Domini 1589.Kalend.Martiis anno qui
nto Pontifioatus datam, et bibliis Sixtinis praefixam, difficultatem
sentiunt, qui veram et oommunem iam sententiam illam tuentur; Pon-
.y"rificem,etiam solum, aliquid ex cathedra, seu,ut Pontifex est, defi-
nientem, errare non posse. Nam Sixtus in ilio suo decreto erravit.
Patet; quia statim post Sixti mortem bi&lia illa sunt suppressa; et
postmodum a sequentibus Pontificibus, praesertim Clemente VlIImmmm.
correcta,et longe alitar in plurimis edita, qu�m a Sixto publicata
/^fuerant; ut patet ex collatione, quam inter Sixti et Clementis edi-
tionem instituit Thomas James Anglus Calvinista in libro,quem Bellum
Papale inscripsit, et Lendini evulgavit 1606.
Nec dici potest I. Sixtum,ut privatum doctorem, non ut Ponti
ficami decretum illud edidisse. Nam, praeter totius bullae contex-
/y'tum, illud item obstat: Ad laudem igitur,et gloriam omnipotentis
Dei et ex certa nostra scientia, deque Apostolioae potestatis ple
nitudine, statuimu3,et declaramus. Edidit ergo hoc decretum ut Pon
tifex.
Nec dici potest II. eum noluisse obligare totam ecclesiam, quia
omnes propemodum bullae apices reclamant.
Nec III.,Pontificem in hac re non adhibuisse debitam diligentiam;
quia, ut id ita esset, tamen auotores huius sententiae dicunt, pec
care quidem Pontificem, quando media debita non adhibet, nihilomi-
nus tamen infallibilitatem definitionis constare. Deinde Pontifex
mirifico praedicat diligentiam sua in editione adornanda adhibitam.
Nec IV., Pontificem non piane definisse suam conditionem esse il
lam ipsam, quoad omnia, quam concilium Tridentinum approbavit, quia
dicit: sine ulla dubitatione,aut controversia, suam habendam pr�
vera, legitima, authentica,et indubitata, quamque concilium Triden-
tinum comprobaverit.