Page:EBC 1608 06 07 0772.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:34, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome,? juin 1608. Bellarmin � Jean Crolline 772 / Diarissime vir. Compatior ex animo tribulationibus tuie, et primo...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,? juin 1608.

Bellarmin � Jean Crolline

772

/ Diarissime vir. Compatior ex animo tribulationibus tuie, et primo quoque tempore dabo operam, ut aliquid subsidii ad te mittatur, cum literas tuas cum Sanctissimo Patre nostro,et Illustrissimis aliquot cardinalibus communicavero. Filium quoque tuum in collegium Germanicum admitti curabo, quamvis leges collegii repugna re videantur, quippe quae requirunt, ut nullus admittatur, nisi antea,piena informatione de qualitatibus requisitis huc transmissa, veniendi facultatem aoceperit. Cupio autem, ut iuxta verbum sancii lacobi, omne gaudium existimes, cum in tentationes varias inciderle, sciens quod probatio tuae fidei patientiam operatur, patientia vero opus perfectum habet. Quis scit, an Deus ideo permiserit, ut post schisma,atque haeresim in pauperiem,atque angustias rei familiaris incider�s, ne hostes fidei iactarent,te non propter agnitam veritatem, sed emolumenti temporalis gratia ad fi- /T dem catholicam esse conversum? Cogita igitur tib� quoque � Mose dictum esse: Tentai te Dominus Deus tuus, ut palam fiat, an diligas eum ex toto corde tuo. Nolo esse longior, ncque possem, etiamsi vellem, cum instet bora mittendi literas ad cursorem. Vale mei memor in precibus tuis. Datum Romae die 7 junii 1608. Tuus in Christo fidelis amicus,ac veluti frater Robertus Cardlis Bollarminus. D.Joannes Crolline, Confluentiam.

Epist.fam. LXI.

Arch.Vatic. Mss.Gesuit. 18 fol.122. Broulllon autogr.