Page:EBC 1608 06 07 0772.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime vir. Compatior ex animo tribulationibus tuis, et primo quoque tempore dabo operam, ut aliquid subsidii ad te mittatur, cum literas tuas cum Sanctissimo Patre nostro, et Illustrissimis aliquot cardinalibus communicavero. Filium quoque tuum in collegium Germanicum admitti curabo, quamvis leges collegii repugnare videantur, quippe quae requirunt, ut nullus admittatur, nisi antea, piena informatione de qualitatibus requisitis huc transmissa, veniendi facultatem aoceperit. Cupio autem, ut iuxta verbum sancii lacobi, omne gaudium existimes, cum in tentationes varias inciderle, sciens quod probatio tuae fidei patientiam operatur, patientia vero opus perfectum habet. Quis scit, an Deus ideo permiserit, ut post schisma,atque haeresim in pauperiem, atque angustias rei familiaris incideris, ne hostes fidei iactarent, te non propter agnitam veritatem, sed emolumenti temporalis gratia ad fidem catholicam esse conversum? Cogita igitur tibi quoque a Mose dictum esse: Tentat te Dominus Deus tuus, ut palam fiat, an diligas eum ex toto corde tuo. Nolo esse longior, ncque possem, etiamsi vellem, cum instet bora mittendi literas ad cursorem. Vale mei memor in precibus tuis. Datum Romae die 7 junii 1608.
Tuus in Christo fidelis amicus, ac veluti frater
Robertus Card.lis Bollarminus.
D.Joannes Crollius, Confluentiam.