Page:EBC 1607 11 02 0710.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:14, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome,2 novembre 1607. Bellarmin � 1'archev.de Mal�nes. 710 / Admodum Illu3tris,et Reverendissime Domine. Per Diony...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,2 novembre 1607. Bellarmin � 1'archev.de Mal�nes.

710

/ Admodum Illu3tris,et Reverendissime Domine. Per Dionysium Christophorum, meum aliquando familiarem, nunc vero canonicum,et scholasticum Brugensem accepi litteras Amplitudinis vestrae Reve rendissime, ex quibus cognovi conventum provincialem istic ad an- ^^nos triginta et septem intermissum, non sine magnis laboribus et periculis tandem felicitar inchoatum,et absolutum fuisse. Vicit nimirum zelus honoris Dei timorem humanum, et pericula omnia charitati Christi cesserunt. Gratular igitur toti isti provinciae de tam vigilantibus,et fortibus,pastoribus; gratular etiam Reverendissimae D.V. et coepiscopis suis, quod inter tot labores magnum habeat meritum,et g�oriae segetem. Quod attinet ad confirmationem a Summo Pontifica ootinendam, non magna difficultas erit: spero enim a tam doctis,et prudentious episcopis nihil esse constitutum, quod iure corrigi debeat. Praecipuus labor in eiusmodi negociis requiri solet in ungendo secrettario congregationis; sed sive cum secretarlo,sive cum cardinalibus congregationis sive cum Summo Pontifica agendum sit, non patiar, ut opera mea desideretur; iamque Dionysium admonui, ut si quid sit, quod per me fieri debeat, me confidenter admoneat. Precor autem Reverendissimae Amplitudini vestrae a Deo gratiae coelestis auxilium tantum,quantum ecclesiae istius necessitates postulant; et me vicissim sanctis ad Deum precibus vestris ex animo commendo. Romae die 2 novembris 1607.

Epist.famil. epist.LVI.