Page:EBC 1607 11 02 0710.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Illustris, et Reverendissime Domine. Per Dionysium Christophorum, meum aliquando familiarem, nunc vero canonicum,et scholasticum Brugensem accepi litteras Amplitudinis vestrae Reve rendissime, ex quibus cognovi conventum provincialem istic ad annos triginta et septem intermissum, non sine magnis laboribus et periculis tandem felicitar inchoatum, et absolutum fuisse. Vicit nimirum zelus honoris Dei timorem humanum, et pericula omnia charitati Christi cesserunt. Gratular igitur toti isti provinciae de tam vigilantibus, et fortibus,pastoribus; gratular etiam Reverendissimae D.V. et coepiscopis suis, quod inter tot labores magnum habeat meritum, et gloriae segetem. Quod attinet ad confirmationem a Summo Pontifica obtinendam, non magna difficultas erit: spero enim a tam doctis, et prudentious episcopis nihil esse constitutum, quod iure corrigi debeat. Praecipuus labor in eiusmodi negociis requiri solet in ungendo secretario congregationis; sed sive cum secretarlo, sive cum cardinalibus congregationis sive cum Summo Pontifica agendum sit, non patiar, ut opera mea desideretur; iamque Dionysium admonui, ut si quid sit, quod per me fieri debeat, me confidenter admoneat. Precor autem Reverendissimae Amplitudini vestrae a Deo gratiae coelestis auxilium tantum,quantum ecclesiae istius necessitates postulant; et me vicissim sanctis ad Deum precibus vestris ex animo commendo. Romae die 2 novembris 1607.