Page:EBC 1607 09 28 0700.pdf/3

From GATE
Revision as of 11:33, 15 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters 28 septembre 1607. (suite) 700- / in 2. libro Machabaeorum, multi iuvenum per eam simulationem ad legis praevaricatio...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

28 septembre 1607.

(suite)

700-

/ in 2. libro Machabaeorum, multi iuvenum per eam simulationem ad legis praevaricationem animarentur. Neque minus fortiter magnus Basilius, et exemplo ad res nostras magie accommodato, cum Valente im peratore se gessit; nam, ut in historia scribit Theodoretus, cum jT praefectus imperatoria haeretici hortaretur Sanctum Basilium, ut n non vellet propter parvam dogmatum subtilitatem imperatori resiste re, respondit vir ille sanctissimus,et prudentissimus: Non esse ferendum, ut de divinis dogmatibus,vel una syllaba corrumpatur, sed potius pr� eorum defensione omne genus supplicii amplectendum. Equidem arbitror non deesse apud vos, qui dogmatum subtilitatem esse dicant, quae in iuramento catholicis hominibus proposito continentur, et non esse propter ram tam parvam regis imperio reluctandum. Sed non deerunt etiam viri sanati, ac magno Basilio similes, qui palam affirmabunt, non esse de divinis dogmatibus, vel minimam ali- / ^ q u a m syllabam corrumpendam, etiamsi tormenterei mors ipsa toleranda proponantur. Inter hos unum, vel potius horum principem,atque antesignanum te esse par est. Et quamvis vel inopinata comprehensio, vel acerbitas persequutionis, vel senectutis imbecillitas, vel quid aliud in causa fuerit, ut constantia titubaverit, confidimus tamen de Domini pietate et de diuturna tua virtute fore, ut qui San cii Petri,et Sancii Marcellini casum aliqua ex parte imitatus videris, eorumdem fortitudinem in reparandis viribus et veritate asserenda feliciter imiteris. Nam si rem totam diligenter apud te cogi tare volueris, videbis profecto non esse rem parvam, quae ob iura- ^^^mentum istud in discrimen adducitur, sed unum ex praecipuis fidei nostrae capitibus, ac religionis catholicae fundamentis: audi enim quid apostolus vester magnus Gregorius in epistola 42 libri undecimi scribat: Apostolicae Sedis reverentia nullius praesumptione turbetur; tunc enim membrorum status integer perseverai, si caput fidei nulla pulsetur infuria. Itaque, Sancto Gregorio teste, cum de primatu Sedis Apostolicae vel turbando,vel minuendo,vel tollendo s