Page:EBC 1607 09 28 0700.pdf/4

From GATE
This page has been proofread

satagutur, de ipso capite fidei amputando,et de totius corporis, omniumque memhrorum statu dissipando satagitur. Quod ipsum Sanctus Leo confirmat in sermone 3° de assumptione sua ad Pontificatum,cum ait: Specialis cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principia vieta non fuerit. Ex quo idem ipse in epistola ad episcopos Viennensis provinciae affirmare non dubitat, necesse esse exortem illum mysterii esse divini, qui ausus fuerit a Petri soliditate recedere. Qui rursum ait: Quisquis buie Sedi principatum existimat denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem, sed inflatus spiritu superbiae suae semetipsum in inferna demergit. Atque haec quidem,et alia eiusdem generis multa tibix notis sima esse certo scio, qui praeter caeteros libros, visibilem monarchiam Sanderi tui, scriptoris diligentissimi, et de ecclesia anglicana optime meriti, saepe legisti; quique ignorare non poes sanctissimos viros, eosdemque doctissimos Ioannem Roffensem, et Thomam Morum, pro hoc uno gravissimo dogmate duces ad martyrium plurimis aliis, cum ingenti Anglicae nationis gloria, nostra memoria fuisse. Sed ad memoriam tibi revocare volui, ut colligaa te, et magnitudinem rei considerane non tuo iudicio nimium fidas, neque plus sapias quam oportet sapere; et si forte lapsus tuus non ex inconsideratione, sed ex infirmitate humana, ex metu carceris,et suppliciorum profectus est, non anteponas libertatem temporalem libertati glori ne filiorum Dei, neque ob momentaneam et levem tribulationem fugiendam, amittere velia aeternum glorine pondus, quod ipsa tribulatio operatur in te. Bonum certamen diu certasti, cursum fere consummasti, fidem tot annis servasti: noli igitur tantorum laborum praemia tam facile perdere; noli corona iustitiae, quae tibi iamdudum paratur, te ipse privare; noli tot fratrum et filiorum tuorum vultus confundere. In te sunt hoc tempore coniecti oculi totius ecclesiae, quin etiam spectaculum factus es mundo, angelis et hominibus; noli
---page break---