Page:EBC 1606 11 25 0623.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:53, 10 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_ProofreadCategory:EBC_Letters Rome,25 novembre1606. ------ Bellarmin � Juste Baronius(Calv�n) 623 / Ular�ss�me Domine ,et doctissime . Causa, cu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,25 novembre1606. ------

Bellarmin � Juste Baronius(Calv�n) 623

/ Ular�ss�me Domine ,et doctissime . Causa, cur Capua relieta

Romam redierim, non ea est,quod episcopatus sit onus, non dignitas,

labor, non deliciae: tantos enim hic Romae labores ferre cogimur,

totque occupationibus,et tam molestia fatigamur; ut episcopalis

^ ^ c u r a mihi deliciae videretur. Sed cum ad comitia pontificia pr�

officio cardinalatus venissem: Paulus Quintus, qui nunc sedet, me

ad ecclesiam meam redire passus non est: et quondam ego numquam

probare potui sententiam illorum, qui putant licere episcopis in

ecclesia sua non assidue residere: archiepiscopatum meum, quem

absens bene administrare poteram, alteri committendum curavi. Haec

est igitur vera causa, cur ad cardinalium munia obeunda reversus,

more solito Summo Pontifici praesto sim. Gaudeo te in eodem consi-

liarii munere apud Illustriss. et Reverendissimum Dominum archie-

piscopum perseverare: id enim argumenti nobis est, fidelem operam

tuam Illustrissimo Principi satis probari. Quae scribis de Spino

la^ ducis victoriis gratissima fuerunt: ut etiam quae de Domini

archiepiscopi principia electoris vigilantia,atque indefesso stu

dio in negotiis imperii dirigendis significare voluisti. Res Vene-

tae nos quoque,imo nos potissimum anxios tenent, quippe qui pro-

pius intuermur cum quanto religionis periculo coniunctae sint: sed

speramus Deum, de cuius causa agitur, Ecclesiae suae Vicarioque

suo non defuturum. Vale, nosque amare perge, � quibus merito tuo

vehementer amaris. Romae die 25 novemb.1606.

Epist.famil. XLIX.