Page:EBC 1606 11 25 0623.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Clarissime Domine ,et doctissime . Causa, cur Capua relicta Romam redierim, non ea est,quod episcopatus sit onus, non dignitas, labor, non deliciae: tantos enim hic Romae labores ferre cogimur, totque occupationibus, et tam molestia fatigamur; ut episcopalis cura mihi deliciae videretur. Sed cum ad comitia pontificia pro officio cardinalatus venissem: Paulus Quintus, qui nunc sedet, me ad ecclesiam meam redire passus non est: et quondam ego numquam probare potui sententiam illorum, qui putant licere episcopis in ecclesia sua non assidue residere: archiepiscopatum meum, quem absens bene administrare poteram, alteri committendum curavi. Haec est igitur vera causa, cur ad cardinalium munia obeunda reversus, more solito Summo Pontifici praesto sim. Gaudeo te in eodem consiliarii munere apud Illustriss. et Reverendissimum Dominum archiepiscopum perseverare: id enim argumenti nobis est, fidelem operam tuam Illustrissimo Principi satis probari. Quae scribis de Spinolae ducis victoriis gratissima fuerunt: ut etiam quae de Domini archiepiscopi principia electoris vigilantia, atque indefesso studio in negotiis imperii dirigendis significare voluisti. Res Venetae nos quoque, imo nos potissimum anxios tenent, quippe qui propius intuermur cum quanto religionis periculo coniunctae sint: sed speramus Deum, de cuius causa agitur, Ecclesiae suae Vicarioque suo non defuturum. Vale, nosque amare perge, a quibus merito tuo vehementer amaris. Romae die 25 novemb. 1606.