Page:EBC 1606 10 23 0609.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:14, 10 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_ProofreadCategory:EBC_Letters Rhe�ms,23 octobre 1606. Gulielmus Gifford � Bellarmin. 609 / 111"^ et Rssime Calam�tas in quam ab ultimis meis ad D...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rhe�ms,23 octobre 1606. Gulielmus Gifford � Bellarmin.

609

/ 111"^ et Rssime Calam�tas in quam ab ultimis meis ad

D.V. datis sine

ulla mea culpa incidi cogit ut ad

recurram et obnixe

flagitem per vulnera Christi ut mediante vestra apud Sanctissimum

^^"auctoritate de causa mea per aliquem deputatum a Sua Beatitudine

cognoscatur et eadem debito fine terminetur. Placuit quippe Sere

nissimo archiduci mense iulio proxime elapso mihi per

Domi-

num de Bylly comitem de Ancoppes significare ut infra viginti dies

omnibus eius provinciis excederem non amplius reversurus, cumque

mihi tale mandatum insolitum viderent praesertim ex eo quod prin-

ceps secularis in ecclesiasticum inauditum tam severam et cum ae

terna infamia coniunctam ferret sententiam, advolavi ad aulam, ne-

que audiri potui, neque causam vel accusatores cognoscere, neque

mihi permissum est ut in carceres irem (quod sponte obtuli) ut in-

^^^de ad omnia obiecta responderem sub poena vitae si vel de minimo

crimine centra suam Celsitudinem vel statum convinci possem, sic-

que incusso mihi vitae timore nisi parerem coactus sum in Galliam

me recipere, indeque ad sacram anchoram Sedis Apostolica^ confuge-

re ut ah ea pr� meritis recipiam. Si enim peccavi vel quicquam per-

petravi centra piissimum illum principem vel eius statum, nec tri-

remes nec mortem recuso; si autem innocens maledicorum falsis accu-

sationibus impetitus hanc gravem iacturam famae et honorum cum ig

nominia familiae et ecclesiae honoratissimae in qua undecim annis

cum honore resedi atque status ecclesiastici dedecore sustineo,

neque mihi permittatur causam meam dicere, nec mea calumnia vindi-

care, spero quod Sanctissimus Dominus amore iustitiae atque immu-

nitatis ecclesiasticae quae in mea persona est indecore violata,

erit mihi pr� patre benigno et pio domino; fidelissime enim Sedi

Apostolicae semper inservivi uti testari possunt 111^^ archiepis-

copus Tarentinus et Dominus Malvasia qui in munere Nuncii aposto

lici in Belgio sibi mutuo successerunt, neque quicquam commisi quod