Page:EBC 1606 10 23 0609.pdf/2

From GATE
This page has been proofread

merito Serenissimum archiducem offendere possit. Quare Ill.mam D.V. obnixe rogo ut dignetur meam causam Sanctissimo Domino commendare, ut restitutus honori pristino ecclesiae Christi quod hactenus semper feci meam vitam consecrare possim. Quod si fecerit, augebit suum apud Deum meritum et me atque universam familiam meam Ill.mae D.V. honori defendendo et praedicando obligabit. Deum Opt.Max. Ill.me ac r.ssime Domine summis votis precor ut vos ecclesiae suae columem quam diutissime conservet et debitis honoribus augeat. Rhemis 23° octobris 1606.
Ill.mae ac R.ssimae D.V.
humillimus servus
Gulielmus Giffordius Decanus Insulensis.
Ill.mo ac R.ssimo Dno suo
Observandissimo Cardinali
Bellarmino.
Romam.