Page:EBC 1606 04 18 0569.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:47, 9 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not_proofreadCategory:EBC_Letters Rome,18 avr�l 1606. Bellarmin � Guill.G�fford. 569 /. Admodum Rde Domine, ac voluti frater. Gratissimae fuerunt...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,18 avr�l 1606. Bellarmin � Guill.G�fford.

569

/. Admodum Rde Domine, ac voluti frater.

Gratissimae fuerunt mihi litterae tuae, quae memoriam refri-

carunt filii quondam,et discipuli charissimi, nunc autem amici,et

consacerdotis coniunctissimi. Gratum quoque m^nusculum libri, in

.^"quo multa leguntur recondita,et iucunda. Sed nescio an probabitur

hominibus doctis, ac praesertim antistitibus sacrae religionis no-

vitas argumenti. Quod tamen non est omnino novum, sed a Io.Calvino,

haeretico primario, a cuius viri tam perniciosis senteniiis cupio

amicos omnes meos quam longissime abesse, iam antea vel excogi^atum

vel insinuatum, in primo libro Institutionum,cap.XI. Ego interim

iudicium suspendam, dum non vacat per continuas meas occupationes

librum totum diligenter expeddere. Quod ad personam meam attinet,

triennio apud Oapuanam ecclesiam

resedi. Sed cum

ad Urbem venissem comitiorum Pontificiorum causa, et neque ncvo

^^T"Pontifici placuisset, ut Oapuam redirem, neque mihi piacerei ab ec

clesia,cuius cura mihi incumberet, diutius abesse, consilio cum

eodem Summp Pontifico communicato, ecclesiam Capuanam dimisi, ut

Romanae ecclesiae liberius inservirem. Itaque si quid erit, quod

in gratiam tuam mihi sit faciendum, non Capuam, sed Romam l�tteras

tuas deinceps mittes. Vale, et me ut facis ama. Datum Romae, die

18 apr�lis 1606. R^^^ Dom. tuae Sincerus amicus, ac veluti frater Robertus Card. Bellarminus.

F.B.6 fol.6 5 . brouillon autogr.